Latin · ~7 min
9
Seneca the Younger, ad Marciam 9
Not analysed yet
1. 'Vnde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, si id non fit naturae iussu?' Quod nihil nobis mali antequam eueniat proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes. 2. Tot praeter domum nostram ducuntur exequiae: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot diuitum subita paupertas in oculos incidit: et nobis numquam in mentem uenit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato ferimur; quae multo ante prouisa sunt languidius incurrunt. 3. Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te uibrasse? Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta uulnus et illa superne uolantia cum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama: 'non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes. Scio quid pares: alium quidem percussisti, sed me petisti. 4. Quis umquam res suas quasi periturus aspexit? Quis umquam uestrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius intempestiui monitoris abire illa iubeat? 'Non putaui futurum.' 5. Quicquam tu putas non futurum quod [multis] scis posse fieri, quod multis uides euenisse? Egregium uersum et dignum qui non e pulpito exiret: cuiuis potest accidere quod cuiquam potest! Ille amisit liberos: et tu amittere potes; ille damnatus est: et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse prouidimus. Aufert uim praesentibus malis qui futura prospexit.