Latin · ~7 min
Lines 1.690-1.737
Seneca the Younger, Agamemnon 1.690-737
Not analysed yet
ferit ut Phrygium lugeat Attin.
non est lacrimis, Cassandra, modus,
quia quae patimur uicere modum.
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
miseris colendos maxime superos putem.
[Ca.] Vicere nostra iam metus omnis mala.
equidem nec ulla caelites placo prece
nec, si uelint saeuire, quo noceant habent.
Fortuna uires ipsa consumpsit suas.
quae patria restat, quis pater, quae iam soror?
bibere tumuli sanguinem atque arae meum.
quid illa felix turba fraterni gregis?
exhausta nempe: regia miseri senes
uacua relicti, totque per thalamos uident
praeter Lacaenam ceteras uiduas nurus.
tot illa regum mater et regimen Phrygum,
fecunda in ignes Hecuba fatorum nouas
experta leges induit uultos feros:
circa ruinas rabida latrauit suas,
Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.
[Cho.] Silet repente Phoebas et pallor genas
creberque totum possidet corpus tremor;
stetere uittae, mollis horrescit coma,
anhela corda murmure incluso fremunt,
incerta nutant lumina et uersi retro
torquentur oculi, rursus immoti rigent.
nunc leuat in auras altior solito caput
graditurque celsa, nunc reluctantis parat
reserare fauces, uerba nunc clauso male
custodit ore maenas impatiens dei.
[Ca.] Quid me furoris incitam stimulis noui,
quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
rapitis? recede, Phoebe, iam non sum tua,
extingue flammas pectori infixas meo.
cui nunc uagor uesana? cui bacchor furens?
iam Troia ceciditfalsa quid uates agor?
Vbi sum? fugit lux alma et obscurat genas
nox alta et aether abditus tenebris latet.
sed ecce gemino sole praefulget dies
geminumque duplices Argos attollit domus.
Idaea cerno nemora: fatalis sedet
inter potentes arbiter pastor deas.
timete, reges, moneo, furtiuum genus:
agrestis iste alumnus euertet domum.
Quid ista uecors tela feminea manu
destricta praefert? quem petit dextra uirum
Lacaena cultu, ferrum Amazonium gerens?
quae uersat oculos alia nunc facies meos?