Latin
Lines 1-12
Seneca the Younger, Carminum fragmenta 1-12
Not analysed yet
Duc o parens celsique dominator poli
Quocumque placuit: nulla parendi mora est.
Adum impiger; fac nolle: comitabor gemens
Malusque patiar facere quod licuit bono:
Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt.
Piger ipse sibi obstat.
Sine me uocari pessimum, ut diues uocer.
An diues omnes quaerimus, nemo an bonus.
Non quare et unde, quid habeas tantum rogant.
Vbique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
Quid habere nobis turpe sit, quaeris? nihil.
Aut diues opto uiuere aut pauper mori.
Bene moritur, quisquis moritur, dum lucrum facit.
Pecunia ingens generis humani bonum,
Cui non uoluptas matris aut blandae potest
Par esse prolis, non sacer meritis parens;
Tam dulce si quid Veneris in uultu micat,
Merito illa amores caelitum atque hominum mouet.
Veritatis simplex oratio est
Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba