Latin
Book 1, Chapter 1
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.1.3
Not analysed yet
Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium ; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur. Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.