Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 1
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.1.8
Not analysed yet
Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum ; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit ; utique non contumeliose ; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat ? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit.