Latin · ~2 min
1.10.3 to 1.10.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.10.3-4
Not analysed yet
Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque ; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, —invitus adiciam, et futuros esse. Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas ; ignosce tamquam levissime, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa :beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum :dedisti.