Latin · ~1 min
Book 1, Chapter 11
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.11.4
Not analysed yet
Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.