Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 12
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.12.3
Not analysed yet
Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis ; tempus, locum observet, personas, quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat, quod diu quaerit nec invenit, quam quod ubique visurus est !