Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 14
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.14.1
Not analysed yet
Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est ; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest : "Quid enim in me contulit ? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit ? Morbo suo morem gessit ! "Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis patitur sibi imputari.