Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 14
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.14.3
Not analysed yet
Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : "Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat ; mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."