Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 15
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.15.6
Not analysed yet
Quid ergo ? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur ? Erat, sed sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta dividimus ? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio :alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere.