Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 2
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.2.5
Not analysed yet
Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.