Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 6
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.6.2
Not analysed yet
Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat ; ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa rector impellat, a quo forma rebus datur.