Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 9
Seneca the Younger, De Beneficiis 1.9.1
Not analysed yet
Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : "Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse :pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.