Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 11
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.11.1
Not analysed yet
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset : "Redde me Caesari! "Quousque dices : "Ego te servavi, ego eripui morti "? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ;