Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 14
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.14.5
Not analysed yet
Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere : "Ille amando me occidit." Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium ?