Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 17
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.17.2
Not analysed yet
Si me interrogas, probo ; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti :agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.