Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 18
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.18.2
Not analysed yet
In vicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est ; omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est ; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut breviter tibi respondeam :ab his, quibus dedissemus.