Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 19
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.19
Not analysed yet
Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit ; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime, quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone ; et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.