Latin
2.21.1 to 2.21.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.21.1-4
Not analysed yet
Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro servari ? Servatus deinde quam illi gratiam referam ? Vivam cum obsceno ? Non vivam cum redemptore ? Quid ergo placeat, dicam. Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium ; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo ; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi. Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est ; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum ; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere ? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio ?