Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 30
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.30.2
Not analysed yet
Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat et dicat : "Quid enim faciam et quomodo ? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam ? "Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.