Latin · ~3 min
2.35.1 to 2.35.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.35.1-2
Not analysed yet
Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere. A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus.