Latin · ~3 min
2.35.4 to 2.35.5
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.35.4-5
Not analysed yet
"Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es. Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt :at fortasse erunt. Non maria emetienda :fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.