Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 5
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.5.2
Not analysed yet
Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit : Quid ? tu non intellegis tantum te gratiae demere, quantum morae adicis ? Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit : "Fac, si quid facis "et: "Nihil tanti est ; malo mihi iam neges." Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?