Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 8
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.8.1
Not analysed yet
Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. "Tamen," inquit, "effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod vitabat, potuit ; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit." Non est illud liberalitas, censura est.