Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 9
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.9
Not analysed yet
Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit; rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.