# De Beneficiis 3.16.1-2

Seneca the Younger, De Beneficiis, 3.16.1 to 3.16.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/3.16.1

" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum. Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii ? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
