Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 3
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.3.2
Not analysed yet
Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus ; deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.