Latin
Book 3, Chapter 34
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.34.1
Not analysed yet
"Sed patris," inquit, "beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes." Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.