Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 35
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.35.4
Not analysed yet
"Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.