Latin · ~3 min
Book 3, Chapter 38
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.38
Not analysed yet
Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint. Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere : 'Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer. 'Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices, qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius quam ibi cedere ? "