Latin
Book 3, Chapter 6
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.6.1
Not analysed yet
Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ; quae videtur aequa omnibus. "Quidni ? cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in maiores collata a posteris exigant."