Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 13
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.13.3
Not analysed yet
Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. "Hoc dabo et hoc recipiam "auctio est.