Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 16
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.16.2
Not analysed yet
Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, "Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.