Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 17
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.17.4
Not analysed yet
Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire :optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.