Latin · ~2 min
4.18.3 to 4.18.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.18.3-4
Not analysed yet
Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare. Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.