Latin · ~2 min
4.20.1 to 4.20.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.20.1-2
Not analysed yet
"Sed inest," inquit, "huic bono etiam utilitas aliqua." Cui enim virtuti non inest ? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse ; ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus quid sequitur ? Ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet ? Quid ergo ? Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?