Latin · ~2 min
4.21.1 to 4.21.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.21.1-2
Not analysed yet
Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi ? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit ; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet ; hic intra conscientiam elusus est. Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra desideras, non ipse deest.