Latin · ~3 min
4.21.4 to 4.21.5
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.21.4-5
Not analysed yet
Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem. Immo amplius adiciam :est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.