Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 24
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.24.2
Not analysed yet
Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: "Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.