Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 26
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.26.2
Not analysed yet
Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ; stultus etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret :ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.