Latin · ~3 min
4.31.3 to 4.31.5
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.31.3-5
Not analysed yet
Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat ? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari. Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem : "Quidquid," inquit, "mali dixi, mihi et capiti meo ! "Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ? Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.