Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 36
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.36.1
Not analysed yet
Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : "Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! "Quod dicere solemus, linguarium dabo.