Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 38
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.38.1
Not analysed yet
Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ? Non est levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est : "Aliud putavi, deceptus sum." Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: "Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit."