Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 4
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.4.3
Not analysed yet
Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice :invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?