# De Beneficiis 4.8.1-2

Seneca the Younger, De Beneficiis, 4.8.1 to 4.8.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/4.8.1

Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae consultura per voluptatem ; Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ; nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
