Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 9
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.9.2
Not analysed yet
"Dicitis," inquit, "diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."