Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 10
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.10.1
Not analysed yet
Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum autem "praestitisse "ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet ? Quia venditio alienatio est et rei suae iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere.