# De Beneficiis 5.10.3-4

Seneca the Younger, De Beneficiis, 5.10.3 to 5.10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/5.10.3

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse " ; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi. Quidni ? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant. Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur ; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse ?

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
