Latin · ~4 min
5.11.2 to 5.11.6
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.11.2-6
Not analysed yet
"Si gratias," inquit, "nobis agere debemus, et gratiam referre debemus ; dicimus autem : 'Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere 'et 'quod cum illo non contraxi societatem.' "Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur. Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi ; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit ; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat. Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat ,sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : "Hic homo colendus est ; illi beneficium dedit, dabit et mihi. "Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat ; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.